- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVI.
Jam vero illam complexionem utrum obtusissimam an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium: unde magis arbitror eum nebulam injicere voluisse minus attento lectori, quam non vidisse quod dicam : ait enim, Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Haec propositio vera est, sed consequens erat ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse, et alia dari non posse. Nihil autem horum fecit: quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint; et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non est ergo cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. Attende enim quid dicas: Quod si haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Verum dicis. Proinde, quia et haec de Christo, vel propter Christum scripta docuimus, et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. Et haec quidem quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem subdidisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; prius demonstrare debuisti, alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. Nunc vero tanquam libellus tuus surdos auditores vel caecos lectores esset habiturus, ut nullus adverteret quid praetermiseris, cucurristi dicere: Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est; ita, si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum hoc falsum esse constiterit. O hominem se cogitantem dictorem, et alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit: malam vero habere causam nemo te cogit. Quid si enim alia dabimus? Certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua, potuit Christus hoc asseverare quod est. Ita, si Christus hoc asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non constat. Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; et vide non te ostendisse nulla nos alia daturos. Vide etiam quam multa alia jam supra dederimus, et quid hinc conficiatur adverte; scilicet non esse falsum, quod in Evangelium Christum dixisse legimus, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Et Evangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas, ut etiamsi nos propter tarditatem intelligentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere quae scripsit, quia non ait, Et de me scripsit; sed, De me ille scripsit; credere deberemus. Nunc autem etsi de isto Evangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur: et quia de capitulo Evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse tamen credi oporteret.