CAPUT XXV.

Quamobrem quoniam nos credimus omnia quae scripsit Moyses, ad Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus, polliciti sumus in iis hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam sive principem, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in Ecclesia Christi discitur, pertinere. Videbat quippe ille spiritu  prophetico et Deo sibi loquente, multos exsurrecturos haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent qui verus est Christus. Ille enim verus est, qui per prophetias, per eumdem Moysen caeterosque sanctos ejus gentis editas, praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc aliud agit lingua catholica, nisi ut spirituali gladio utriusque Testamenti acie bis acuto interficiantur omnes qui nos a Deo nostro volunt avertere, aliquodve infringere mandatorum? Inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum ejus error asserta Legis et Prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a Deo nostro, Deo Abraham, et Isaac, et Jacob, quem Christus commendat; et volentis infringere mandata Legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal