CAPUT XXIV.

Nam de maledicto pendentis in ligno, jam quantum satis visum est, supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem populi, qui filios Israel a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, non adversus Christum praecepisse Moysen, et ex his quae jam multa egimus, satis clarum est, et magis magisque consideranti dicta et facta Domini nostri Jesu Christi, magis magisque clarebit: quia nec a suo Deo voluit quemquam eorum Christus avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat, ipse est certe Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quem Dominus Jesus Christus eadem commendatione commemorat, ejusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait, De resurrectione autem mortuorum non legistis quid Deus locutus sit de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31, 32, et Luc. XX, 37, 38): omnes enim illi vivunt. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem Centurionis laudans diceret, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; adjecit et ait, Dico autem vobis, quoniam  multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 10-12). Si ergo, quod negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israel Deum, nisi Deum Abraham, et Isaac, et Jacob, eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo: sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a Deo suo, in cujus regno Gentes vocatas ex toto orbe terrarum, recubituras dicit cum Abraham, et Isaac, et Jacob: non ob aliud, quam quod fidem, tenuissent Dei Abraham, et Isaac, et Jacob. Unde et Apostolus dicit, Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 8); ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur Christus Israelitas a Deo suo volebat avertere, sed eos potius quod ab illo averterentur arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum quae per Moysen data sunt, infregisse Dominum qui arbitratur, non mirum si hoc putat quod Judaei: sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et Judaei. Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod Dominum infregisse vult credi, ibi opus est ut ostendamus quomodo fallatur, sicut jam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia si aliquod illorum mandatorum Dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Judaeos arguisset: quibus calumniantibus quod discipuli ejus illotis manibus manducarent, et ob hoc excederent, non mandatum Dei, sed traditiones seniorum, ait illis, Utquid et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque Dei mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus quippe ait, Deus enim dixit, Honora patrem et matrem; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur . Vos autem dicitis, Quicumque dixerit patri vel matri, Munus quod est ex me, proderit , non honorabit patrem suum: et irritum fecistis verbum Dei propter vestram traditionem (Matth. XV, 3-6). Qua in re videte quam multa nos doceat, et Judaeos a Deo suo se non avertere; et ejus mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur, arguere; et non nisi Deum per Moysen ista mandasse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal