CAPUT XXIII.

Unde tantum abest ut hoc quod Faustus commemoravit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter caetera maledicta positum est; ut nec ipsa caetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur: quanto magis hoc? Quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens, id ore funderet; facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam cum audirem populo Judaeorum dictum, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis ejus intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens, ait expedire ut unus homo moreretur, ne periret tota gens. Ubi Evangelista subjecit, hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse (Joan. XI, 49-51). Sed Moyses non erat Caiphas: quare illud quod populo Hebraeo dixit, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; non solum de Christo dixit, quod etsi nesciens dixisset, de nullo alio dixisse deberet intelligi; verum etiam sciens dixit. Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est, illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret: hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses, a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi vel nesciens prophetavit?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal