- Tabla de Contenidos
CAPUT XXII.
Hinc est et illud, cujus ambiguitate Faustus fallitur: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Quae verba et aliter posse intelligi, potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intelligi, nec Faustus ausus est dicere, nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse vitam, aut a Judaeis visum esse pendentem, aut eos illi non credidisse. Cum vero et ipse dicat, Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Judaeorum; non video cur dubitare debeamus, id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait, Ille enim de me scripsit (Id. V, 47). Proinde si quod scriptum est, Suscitabo eis Prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intelligi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte convictus est; quid opus est in hoc testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam; sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse vitam, vel in conspectu Judaeorum non ei credentium non pependisse. Cum autem hoc ille non dixerit, nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est cur moremur hanc quoque de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo famuli ejus amplecti prophetiam. At enim inter caetera maledicta et hoc positum est. Num ideo non est prophetia, cum et caetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero quidquam sit pejus inter maledicta, quae Judaeis pro merito superbae impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est, Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim, cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt, prohibentur, cum dicitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera sua (II Tim. IV, 14). Nam illud tanquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur Apostolus, Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12)! Quod utique si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges. Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. Sic enim sonuit fortasse Judaeis, quod dictum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victuros se esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit, Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid Prophetae porcis projiciant, quid hominibus innuant: statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei, ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret, inter caetera maledicta quae in illa lectione ad aliquid de Christo intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait, Ille enim et de me scripsit; ut et alia quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur: sed ait, De me enim ille scripsit; ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intelligendam Christi gratiam perscrutando consuleremus; etiam caetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.