CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere (Matth. V, 17)? Quis hoc testatur dixisse Jesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Jacobo et Joanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergo quatuor unus, id est Joannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Joannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Jesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Jesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis injuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine ejus: quod docet et ipsa lectionis ejusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Jesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum (Id. IX, 9). Et quis ergo de se  ipso scribens, dicat, Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat, Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub ejus nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Jesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Jesu et Matthaei?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal