CAPUT II.

Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intelligi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Judaei suspicari hoc possent. Sed, Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Judaei dixissent, Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo, Nolite putare. Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod  etiam Lex et Prophetae ne adimpletione  quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus cis adjici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat, Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus (Deut. V, 32, et XII, 32)? Quapropter, sive adimplendi causa Jesus Legi aliquid et Prophetis adjecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal