CAPUT III.

AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam , de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset, Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17); et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut jam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus ejus vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Joannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Joannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Joannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens, Et alia quidem multa fecit Jesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros (Joan. XXI, 25)? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos  delectat Joannis auctoritas, Joanni credite attestant: Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam (Joan. XII, 41). In ejus habetis Evangelio, unde jam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Id. V, 46). Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal