- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXII.
Videat tempora, primo Judicum, postea Regum; sicut erit primo judicium, deinde regnum: inque ipsis temporibus Judicum et Regum iterum atque iterum multis et variis modis Christum et Ecclesiam figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet (Judic. XIV), nisi qui Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit, Gaudete, quia ego vici saeculum (Joan. XVI, 33)? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus exstructus (Judic. XIV, 8), nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc jam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quid est illa mulier plena fiduciae, hostis tempora ligno transfigens (Id. IV, 21), nisi fides Ecclesiae, cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere (Id. VI, 37-40), nisi primo una gens Hebraeorum, habens occulte in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est?