CAPUT XXXI.

Videat Jesum introducentem populum in terram promissionis (Josue III): neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Jesus appellatus est. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem (Num. XIII, 24). Videat in Jericho tanquam in hoc mortali saeculo meretricem, de qualibus ait Dominus quod praecedant superbos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31), per fenestram domus suae tanquam per os corporis sui coccum mittentem (Josue II), quod est utique sanguinis signum, propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis, tanquam munitiones mortales saeculi, septies circumacta Testamenti arca cecidisse (Id. VI): sicut nunc per tempora, quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, Testamentum Dei circuit totum orbem terrarum ; ut in fine temporum mors novissima inimica destruatur, et ex impiorum perditione unica domus tanquam unica Ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis, per fenestram confessionis, in sanguine remissionis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal