- Tabla de Contenidos
CAPUT XXX.
Ducitur populus per desertum (Exod. XVII, 1); baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident, sperando et per patientiam exspectando (Rom. VIII, 25), tanquam in deserto sunt. Et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum. Nec ibi tamen Christus deserit: nam et illa columna non recedit (Num. XIV, 14). Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes, septuaginta palmae arbores irrigantes (Exod. XV, 23-27), apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum Legis decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur (Id. XVII). Et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod verbis ipsius Domini declaratur, Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Num. XXI, 9; Joan. III, 14). Itane etiam ista non clamant? Tantane est surditas in cordibus duris? Fit Pascha in occisione ovis: occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Prohibentur qui Pascha faciunt, ossa frangere: non franguntur in cruce ossa Domini. Attestatur Evangelista hinc esse dictum, Os ejus non comminuetis (Exod. XII, 46; Joan. XIX, 39). Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur (Exod. XII, 22, 23): signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi Lex quinquagesimo die post actum Pascha (Id. XX): venit Spiritus sanctus quinquagesimo die post Domini passionem (Act. II, 1-4). Dicitur illic scripta Lex digito Dei (Exod. XXXI, 18): dicit Dominus de Spiritu sancto, In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Et clamat Faustus oculis clausis, nihil se in Litteris illis invenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! Quid autem mirum si oculos habet ad legendum, et cor ad intelligendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? Plane ita sit, ita fiat: justum enim est. Claudatur superbis janua salutis: veniat mansuetus, quem docet Dominus vias suas (Psal. XXIV, 9), videat et haec in illis Libris, et caetera vel omnia, vel quaedam, qualia credat in omnibus.