CAPUT XXIX.

Jam de exitu Israel ex Aegypto, non ego, sed Apostolus loquatur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (Id. X, 1-4). Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus, tanquam panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 42)? quo vere qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Sed cum dicit  Apostolus, Eumdem cibum spiritualem manducaverunt, ostendit et illud spiritualiter intelligi in Christo; sicut et potum cur spiritualem dixisset, aperuit cum subjunxit, Petra autem erat Christus: quo aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nubes Christus, et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39)? Nubes et mare Rubrum ; Baptismus utique Christi sanguine consecratus: hostes sequentes a tergo; moriuntur peccata praeterita.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal