CAPUT XXVIII.

Ipse mihi in Joseph innuitur, qui persequentibus et vendentibus fratribus, in Aegypto post labores honoratur (Gen. XXXVII-XLVII). Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti sui sibi omnia subjugantis. Ipse mihi innuitur in virga Moysi, quae in terra serpens effecta, ejus mortem figuravit a serpente venientem: sed quod apprehensa cauda ejus rursus virga redditur (Exod. IV, 2-4), significat quod posterius , peractis jam omnibus in fine actionis, ad id quod fuerat, resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil serpentis apparet. Nos quoque corpus ejus in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur: sed fine novissimo velut cauda saeculi, per manum, id est, per potestatem judicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurgentes (I Cor. XV, 26), in dextera Dei virga regni erimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal