- Tabla de Contenidos
CAPUT XXX.
Quapropter, cum omnia illa excellentia praecetpa Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non solvere. sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque suhblatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae Lex illa sancta et justa et bona est (Rom. VII, 12), non per vetustatem litterae jubentis, et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adjuvantis, et humilium confessionem salutis gratia liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram ejus revelationem videbant, et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter intelligebant.