- Tabla de Contenidos
CAPUT XXIX.
Jam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex illis Libris commemorem, quam id unde Judaeis de hac re interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis quia qui fecit ab initio , masculum et feminam facit eos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ecce Judaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Duem fecisse et conjunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnant , non jam Moyseos libro, sed Christi Evangelio resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est, diabolum fecisse atque junxisse masculum et feminam: qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tanquam conjugia dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tanquam illud ejusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudere debuerit separantem quod fecerat et conjunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Jam illud qumod aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cujus libro prolata est de prima conjunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas conjugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? ait illis, Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras (Matth. XIX, 4-8). Hoc est quod paulo ante exposuimus (Supra, cap. 26). Quanta enim duritia erat ,quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus justis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam conjugii charitatem? Ita Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret, ejusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex eadem Scriptura commemorata conjunctione masculi et feminae monuit, divinamque auctoritatem ejusdem conjunctionis exposuit, et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit.