CAPUT XXVIII.

Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu pracepit, ubi adjungebat, Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus Libris. Ibi contra iram dictum est, Turbatus est prae ira oclus meus (Psal. VI, 8); et, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Ibi contra verbum durum, Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa (Eccli. XXVIII, 21). Ibi contra moechiam cordis, Ne concupiscas uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Non enim iat, Ne adulteres; sed; Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege commemorat, dicens, Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutientise maxillam et saturatus opprobriis (Thren. III, 30). Ibi de inimoco diligendo dicitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi (Prov. XXV, 21). Hinc enim hoc commemoravit Apostolus (Rom. XII, 20). Et illud in Psalmo, Cum iis qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7): et alia multa. Quod autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque scriptum est, Multum enim valere tibi soli superat  semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? Quoniam tanquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum; et tanquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum no esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine (Sap. XI, 22; XII, 2). Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, nos imitandam  Christus hortatur: ut vindicare nostras injurias negligamus, et benefaciamus nis qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater noster coelestis perfectus est (Matth. V, 44-48). Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vinidictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservatiram, et a Domino quaerit medelam carnis? In homoinem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius (Eccli. XXVIII, 1-5)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal