CAPUT XXVII.

Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adjunxit, Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intelligendum, quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut non quasi semiplena  istis verbis integraretur, sed ut quod littera jubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adjectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait, per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Unde item dicit; Qui enim diligit alterum, Legem implevit (Rom. XIII, 8). Istam charitatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola charitate justitia Legis posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal