- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVI.
Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum antiquis dictum sit, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii (Deut. XXIV, 1, et Matth. V, 31, 32); si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti uxorem jusserit libellum repudii dare. Neque enim ait, Qui voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere: sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et justos discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem jussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concridamque concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odiu, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam conjugio charitatem nulla prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere Scriba debebat justus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam et subactam, etiam carneis compedibus colligari.