CAPUT XXV.

Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 39), et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est . Quis enim tantumdem facile contentus est reponere vindictae , quantum accepit injuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut judicia eoncitat in damnationem ejus qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc injustae ultioni, lex justum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat. Proinde,  Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus . Est enim quaedam justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo jure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur (Matth. VI, 12). Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat, propinquat perjurio, unde longe abest qui omnino non jurat; et quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non jurat; unde admonitio non jurandi, conservatio est a peccato perjurii: ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari; remotior est a peccato injustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato injusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere, Dictum est antiquis, Non injuste vindicabis; ego autem dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est: sicut de jurando Faustus ait, Dictum est, «Non pejerabis; ego autem dico, ne juretis quidem;» aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adjecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne injuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam pejerando peccaret, conservari tutius si non juraret. Nam si contrarium est, Oculum pro oculo; et, Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium, Reddes Domino jusjurandum tuum; et, Noli jurare omnino (Exod. XX, 7, et Matth. V, 33-37)? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si, Verum jura, adimpletur dicendo, Ne jures: cur non et, Juste vindica, adimpletur dicendo, Ne vindices? Sic et ego  in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum juratur, vel injuste vindicatur: quanquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo hujusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, jam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal