CAPUT XXIV.

Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum estantiquis, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles (Rom. I, 30)? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quaerendum itaque est quomodo intelligatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intelligentibus id quod dictum est, Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est, Oderis inimicum tuum; et in Evangelio, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 43-45): quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationaleqmeu creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo, Diligite inimicos vestros; ut, qui jam dixerat, Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret,  praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intelligere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad ejus exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud (Matth. XI, 12). Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, ejus claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait, Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi, Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio, Diligite inimicos vestros. Quanquam nec fingendo invenire potuistis, pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origne delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal