- Tabla de Contenidos
CAPUT XXIII.
Quia enim non intelligebant homicidium, nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Joannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, XV). Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia pejerare grave peccatum est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est; sed longius remotus est a falsum jurando, qui nec jurare consuevit, quam qui verum jurare proclivis est: maluit nos Dominus et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Itaque et Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, nunquam juravit, ne jurandi consuetudine aliquando vel nescius in perjurium laberetur. In scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus locis jurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum jurando peccari, sed potius intelligeret, humanae fragilitatis corda non jurando tutius a perjurio conservari. Quibus perspectis, invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere.