CAPUT XXII.

De non jurando autem (Exod. XX, 7  et Matth. V, 33-37), quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos justos non jurasse: nam et Paulum apostolum jurasse invenimus (Rom. I, 9; Philipp. I, 8 et II Cor. I, 23). De vestro autem ore non tollitur crebra juratio, cum juretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), nostis aliqua ex parte cogitare: et per dominum  vestrum Manichaeum, qui Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tanquam manna fundere videretur; quia Graece fundi χέειν dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaretis  insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime juratis et per Paracletum, non sane illum quem Christus discipulis promisit et misit (Joan. XIV, 16, 26; XVI, 7, et Act. II, 2-4): sed per eum ipsum, ut latine nomen ejus interpreter, insanifusorem . Cum ergo jurare nunquam desinatis, vellem scire quomodo intelligatis hanc quoque Legis partem, quam vultis antiquissimam intelligi, quod vobis Dominus adimpleverit, et magis propter jurationes Apostoli. Nam vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? Unde puto jam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait Christus, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal