- Tabla de Contenidos
CAPUT XXI.
An forte lex non moechandi apud illos justos antiquos semiplena erat, donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam: «Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem.» Adimpletio est, inquis. Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis antiquissimis justis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est, Non moechaberis: ego autem dico vobis, si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Exod. XX, 14 et Matth. V, 27, 28). Itane vero illi justi, Seth vel Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos jam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?