CAPUT XX.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui justi, Enoch et Seth (hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa, aut dixerint fratri, Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt, quaero quemadmodum vel eorum justitiam doctrinamque Christus adimpleverit, addendo, Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo; aut si quis dicit, Racha; aut si quis dicit, Fatue; reus erit vel judicii, vel consilii, vel gehennae ignis (Matth. V, 22): quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant? An ignorabant illi justi frenandam esse iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae: quomodo igitur justi? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse justitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui justi, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque justitia sine istis esse non posset? An dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere. Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit; si dicere fratri, Fatue, cum apud antiquos justos non fuisset injustum, nunc ita injustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal