- Tabla de Contenidos
CAPUT XIX.
Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Jesus adimplevit, quae ab antiquis justis jam dicta erant ante Legem Moyseos, sicuti est, Non occides; quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit (Exod. XX, 13, et Matth. V, 21, 22): quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est, Oculum pro oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, eum ait, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 38, 39), et caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.