CAPUT XVIII.

Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem promissa jam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae jam impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis jam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4): Non facies tibi idolum; et caetera hujusmodi? Numquid non observant Christiani quod ibi dicitur, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intelligendam veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis testimoniis, aut a concupiscenda uxore proximi, aut a concupiscenda re proximi non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege conscripta sunt (Exod. XX, 4-17)? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adjuvantem gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 17). Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur (Galat. V, 6): illa vero quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal