CAPUT XVII.

Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, jam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Judaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus (Act. XVI, 1-3): atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut jam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent (Ephes. II, 14, 20), ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in hujusmodi Legis operibus putarent suam spem salutemque  contineri, tanquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V. 2). Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent (Act. XV, 1). Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis ejusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tanquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut jam ex Gentibus venire oportebat, non intelligentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris hujuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Judaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna objurgatione correxit (Galat. II, 14). Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio  suo censuerunt Gentes ad hujusmodi opera Legis non esse cogendas (Act. XV, 6-11); displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab hujusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his jam imbutos invenerat; ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae jam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare jubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui hoc non intelligebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua jam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos jam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, jam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenque Spiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intelligebant,  in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent judaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora jam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal