- Tabla de Contenidos
CAPUT XVI.
Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis jam facta annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est,je nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit , aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, jugiter manet, et donum spirituale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent; potest dicere, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia jam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, jam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum, quod jam constat impletum: tanquam si verba ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur; et institueret dici, Natus est, passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte dicuntur.