- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXI.
Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis (Sap. VI, 22). Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Judaeis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est, Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini (Psal. CXVII, 17); et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4); et, Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum: et paulo post, Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur (Sap. III, 1-5): et in alio loco, Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini (Id. V, 16, 17)? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura, inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur, evidenter apparet (Act. XXIII, 6-9); verum etiam in Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singillatim nupserat, cum in ejus connubium alter alteri morienti succederet, cujusnam eorum in resurrectione uxor esset futura (Matth. XXII, 23-28). Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritualia (I Cor. XV, 42-44), ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum coelorum. Quod ori ejus etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse venturum: qui plenus gratia et veritate (Joan. I, 14), et ad praecepta facienda adjuvando per gratiam, et ad promissa implenda curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.