CAPUT XXIII.

Qui etiam dicit, nihil nos mutasse de moribus Gentium, nesciens quid loquatur. Cum enim justus ex fide vivat (Rom. I, 17); finisque praecepti sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); maneantque ad formandam  vitam fidelium tria haec, fides, spes,  charitas (I Cor. XIII, 13): unde fieri potest ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? Qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est ut aliter vivat. Et si usus quarumdam rerum similis videtur nobis esse cum Gentibus, sicut cibi et potus, tectorum, vestimentorum, lavacrorum; et qui ex nostris conjugalem vitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, haereditandorum: longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert; et aliter qui ex his Deo gratias agit, de quo prava et falsa non credit. Sicut enim in ipso errore vestro, cum eo pane vescamini quo caeteri homines, et fructibus vivatis et fontibus, lana et lino similiter texto amiciamini, nec in his tamen parem ducitis vitam, non aliud edendo, aut bibendo, aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo, et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet vestri erroris atque vanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum Gentibus vivimus, easdem res non ad eumdem finem referendo, sed ad finem legitimi divinique praecepti, charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium. In quo sane principatum tenetis, non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diversam vitam valere, si diversa sit fides, ut cum auditores vestri et uxores habeant, et filios quamvis inviti suscipiant, eisque patrimonia congerant vel custodiant, carne vescantur, vinum bibant, lavent, metant, vindemient, negotientur, honores publicos administrent, vobiscum eos tamen, non cum Gentibus computetis, cum facta eorum Gentibus videantur similiora quam vobis. Nam et  quorumdam facta Gentilium cum magis vobis propinquent, quam quibusdam Auditoribus vestris; nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a vino et a carnibus et a concubitu temperant; potius Auditores vestros his omnibus utentes, et in eo vobis dissimiles, in Manichaei grege numeratis, quam istos eadem quae facitis facientes: potiusque feminam quae in Manichaeum crediderit, vestram dicitis, etiam parientem, quam Sibyllam nec saltem nubentem. At enim multi Christiani catholici vocantur, et sunt adulteri, raptores, avari, ebriosi, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur? Quid autem inter vos, in tam exiguo ac pene nullo numero vestro, nonne plerique sunt tales, et quidam in Paganis  non sunt tales? Num ideo Paganos, qui tales non sunt, dicitis meliores vobis? Cum tamen propter sacrilegam vanitatem sectae vestrae etiam qui in vobis tales non sunt, Paganis etiam talibus deteriores sint. Unde manifestum est, non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi ejus nomine censeri volunt, et per illam sanari nolunt. Agnoscenda est enim paucitas illa, quam Dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa (Matth. XX, 16): quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tanquam granorum in comparatione multitudinis palearum, paucitas dicitur; per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat, incomparabili multitudine superet. Ecce non sumus Gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius: sed nec vos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in pejus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal