CAPUT XXII.

Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Judaei segregati a Gentibus, cum templum haberent, et immolationes, et aras, et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est, idola: poterant enim sicut nonnulli, etiam sine idolorum sculpturis, arboribus, et montibus, postremo etiam soli ac lunae caeterisque sideribus immolare. Quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam Creatori servientibus, et ob hoc non parvo malo impiae superstitionis errantibus, nihilominus daemonia se praeberent ad eos illudendos, et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. Illi quippe superbi et impii spiritus, non nidore ac fumo, sicut nonnulli vani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed malevola delectatione  cum quoquo modo decipiunt, vel arroganti fastu simulatae majestatis cum divinos sibi honores exhiberi gloriantur. Non ergo illi patres nostri sola Gentium simulacra dimiserunt; sed neque terrae, neque cuiquam terrenae rei, neque mari, neque coelo, neque militiae coeli aliquid immolantes, uni Deo creatori omnium victimas obtulerunt: quas sibi offerri voluit, per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino nostro, cujus capitis corpus effectos fideles Paulus alloquitur dicens, Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum, et carceres quibus victus inclusus est Deus: unde longe aliud annuntiat Faustus, aliud Paulus. Sed quoniam quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); verum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal