CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Unus Deus est, an duo? Plane unus. Quomodo ergo vos duos asseritis? Nunquam in nostris quidem assertionibus duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem quod duo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum Hylen: aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quod si tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate, duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem, duas easdem putabis copias. Quod si et de albo et nigro disputante me, et frigido et calido, et dulci et amaro, dicas quia duo alba, et duo calida, et duo dulcia ostenderim, nonne videberis mentis impos , et cerebri minime sani? Sic et cum duo principia doceo, Deum et Hylen, non idcirco videri jam debeo  tibi duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam Hylae assignamus, et beneficam Deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum vocemus Deum? Quod si ita est, poteris et venenum audiens et antidotum, nihil interesse putare, an utrumque vocetur antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur: necnon et medicum audiens ac venenarium, utrosque vocabis medicos: et justum audiens atque injustum, poteris utrosque vocare justos, quia uterque eorum aliquid agat. Quod si hoc facere absurdum est, quanto absurdius Deum et Hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? Quapropter inepta haec et viribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor, etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, verum juxta praesumptum jam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum: quemadmodum et Apostolus, Deus, inquit, saeculi hujus  excaecavit mentes infidelium (II Cor. IV, 4). Deum quidem nominans, quia sic jam vocaretur a suis: sed adjiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intelligatur non esse verus Deus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal