- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in vestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es, quasi rationem reddens cur hoc dicatis: quia et Apostolus ait, Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut verum Deum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint, In quibus Deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes, In quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi hujus, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum; quod non facit malitia, sed justitia: sicut idem Paulus alibi dicit, Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Rom. III, 5)? Item alibi: Quid ergo dicimus, inquit? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Cum ergo praemisisset, quod inconcusse est retinendum, non esse iniquitatem apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam etc. (Id. IX, 14, 15, 22, 23). Certe hic nullo modo dici potest, alium Deum esse qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum eumdemque Deum facere utrumque, apostolica doctrina testatur. Hinc est et illud, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: et paulo post, Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: item paulo post, Et quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum (Id. I, 24, 26, 28). Ecce quomodo verus Deus et justus excaecat mentes infidelium. Neque enim unquam in his Apostoli verbis quae commemoravi, alius Deus intellectus est, quam ille qui Filium suum misit dicentem, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi Deus agat justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, quorumdam illuminentur: cui verissime dictum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, etc. (Rom. XI, 33)!