CAPUT III.

Vos autem non valentes discernere quid faciat Deus beneficio, quid judicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est Psalterium nostrum, ubi dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1); quidquid vos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et judicio Dei veri: videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quidquid facitis injuste, verum etiam quidquid patimini juste; ita Deo tribuentes beneficia donorum, et ei auferentes judicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus quod praeparaverit  ignem aeternum malis (Matth. XXV, 41), quam de illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45). Unde hic tantam bonitatem, et ibi tantam severitatem ad unum pertinere Deum non intelligitis, nisi quia misericordiam et judicium cantare non nostis? Nonne idem ipse qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 17-24)? Nempe auditis, nempe advertitis, quemadmodum nec Deo auferat judiciariam severitatem, nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum Deus et damnet impium, et justificet impium: utrumque enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur. Num igitur ideo adversus divina judicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia? Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro, expavescere illic ubi Paulus expavit, et exclamare, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quanto melius est ita mirari quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim de nomine agitur, sed de opere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal