CAPUT IV.

Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: Non dicimus duos deos, sed Deum et Hylen. Porro autem cum quaesieris quam dicat Hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis Hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. Nunc vero quantus error est, quanta dementia, vel materiem corporum dicere opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum ? Quia ergo quod Deus verus facit, id est, corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc vos dicitis nescio quem alterum facere;  quolibet eum nomine vocitetis, recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea quae Deus facit, eum facere dicitis, quem Deum fateri erubescitis; sed nullo modo efficietis ut non sit Deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia non facit nisi Deus: iterum autem, quia ea quae bonus Deus bona facit, vos et a malo fieri, et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et amantes quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum: istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a Deo, sed prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora, et solem inter alia superiora; et adhuc in sublimioribus non corporalibus coelestibus, sed jam in spiritualibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit: quanto magis vos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini? Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur; vel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal