CAPUT V.

Ut ergo ista in imo rerum opera Dei, terrena, infirma, mortalia, sed tamen opera Dei, qualia possumus videre, considerem, ineffabiliter moveor laude Creatoris illorum, qui prorsus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim divina, qua coelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens, et omnibus particulariter atque universaliter congrua tribuens. Ecce hic in isto quasi fundo infimo  universae creaturae aspicite animalia, quae volant, et natant, et gradiuntur, et repunt. Nempe mortalia sunt: nempe vita eorum, sicut scriptum est, vapor est ad modicum apparens (Jacobi IV, 15). Hunc enim modulum ab optimo Conditore perceptum, tanquam in commune conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen attendite, et date mihi unum quamlibet abjectissimum animal, cujus anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam, motuque vitali vegetet et regat, et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam universum suum, ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. Quod enim rationalis anima castigat corpus suum, et servituti subjicit, ne immoderato appetitu terrenorum impediatur a perceptione sapientiae , etiam sic utique  diligit carnem suam, quam sibi ad obediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi, quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem vestram, ejusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus, et casus, et intemperiem qua laeditur devitare, munimenta vero et salubritatem qua conservatur appetere: ita ostenditis praevalere naturae legem contra erroris vestri opinionem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal