CAPUT VI.

Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia, membra operandi, vasa sentiendi, locis atque officiis suis cuncta distincta, et concordi unitate contexta, moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum, nonne indicant artificem suum Deum verum, cui vere dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? Si ergo cor non perversum atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia ejus etiam per ista quae in hac infirma et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis (Rom. I, 20). Unde enim istis haec quae commemoravi, nisi ab illo cujus unitate omnis modus sistitur, cujus sapientia omnis pulchritudo formatur, cujus lege omnis ordo disponitur? Quod si ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica vos ducat auctoritas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal