- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Apostolus enim, cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat virorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. Qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nulrit et fovet eam, tanquam Christus Ecclesiam (Ephes. V, 28, 29). Ecce in conspectu vestro est carnalis universa substantia; videte quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum pertendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam. Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt, non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant: sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum; et quidquid illam membrorum compagem copulamque carnis et spiritus a concordi junctura dissicere ac dirimere potest, quanta valent agilitate devitant, nutrientes etiam ipsae ac foventes carnem suam. Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Videte unde, quo ascenderit: intuemini, si potestis, quam vim ducat a Creatore creatura, ab ipsis coelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata, rerum gradibus ordinata.