CAPUT VIII.

Rursus idem apostolus, cum de spiritualibus diversis muneribus, et tamen ad unitatem consonis, rem plane magnam et divinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cujus artificem Deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi longum  est, tamen quia valde necessarium, totum ipsum locum ex ejus ad Corinthios Epistola huic operi me inserere non pigebit. De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres: scitis quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt , et idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui omnia operatur in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii, sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem, fides in eodem Spiritu; alii, donatio curationum in uno Spiritu; alii, operationes virtutum; alii, prophetia; alii, dijudicatio Spirituum; alii, genera linguarum; alii, interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes, Quia non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo: sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur  unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 1-26). Si ulla non dico fides christiana, ut credatis Apostolo, sed ullus sensus humanus in vobis est, ut manifesta cernatis; unusquisque in semetipso ista videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo magna, et in extremo quam bona: quandoquidem ista in laude ponit Apostolus, ut per haec infima corporalia quae videntur, possint facilius illa sublimia spiritualia quae non videntur, intelligi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal