- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat Apostolus, quisquis artificem Deum negat, videtis cui contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus (Galat. I, 9). Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus, Deus temperavit corpus: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic Apostolus, cum diceret, Deus, addidit, hujus saeculi (II Cor. IV, 4)? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt, justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (Id. XI, 3). Cui simile est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33): et illud quod et sibi quisque seductor sit, Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3): et illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom, I, 28). Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); paulo post, Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 24). Et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt (Id. I, 16). Alibi autem, Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt (Eccli. XI, 14). Hic perturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo, non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de justitia punientis; cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est, excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus hujus saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur, Deus; cum adjungitur, hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum saeculum, sicut scriptum est, Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 4). Tale est enim et illud, Quorum Deus venter (Philipp. III, 19): nisi esset ibi, Quorum, nullo modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est: Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Hic autem, nec, Deus hujus saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii Gentium daemonia: sed simpliciter positum est, Deus temperavit corpus; qui non potest intelligi, nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc est, fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae, Faustus intelligit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit ; Deus autem miscendo bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc Deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?