- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
Dicant ergo Manichaei utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum Hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis Deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat Apostolus: utrum ibi diceret caput pedibus, aut oculus manui, Opus te non habeo. Nunquam hoc dixerunt, nec dicere potuerunt: tales enim eis actus et opera tribuunt; repebant, ambulabant, natabant, volabant, quaeque pro suo genere; videbant quoque, et audiebant, caeterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas suppetebat: nam et conjugia tribuunt eis. Haec certe omnia quae tanquam Hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et Deo assignat Apostolus. Dubitatis adhuc quisnam sectandus, et quisnam anathemandus sit? Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis concionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia, audirent, intelligerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina eloquentia; et neminem grammaticum aut rhetorem audierant, nec inter lacrymas ferularum atque virgarum ista didicerant. Nempe iste Faustus ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit; et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum, qui in ista luce, ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem concionantem, omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cochleam libenter audiret, alacriter obediret: hic autem contra tenebras disputantem, plures eloquentem, quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant: inter paucos vero Manichaeos tanquam magno magistro plaudentes, nullum ei pecus annuebat, nec ex illa doctrina saltem caballus ejus aliquid sciebat, tanquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit, ut stolida fierent. Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando, miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt, tunc acris acies oculorum ad videndum cum delectatione invadendi regionem dei, nunc ita obtusa, ut a solis radiis avertatur; tunc auctae mentes animalium ad intelligendum concionantis sermonem, nunc hebetes et ab hujusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum!