CAPUT XI.

Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter opponere visus est, sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere: aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad Deum pertinere, nigrum autem ad Hylen; cum omnia genera volatilium Hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum Deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cycni candore perfusi sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est: utrumque enim temperanter adhibitum, salubre, intemperanter autem, perniciosum est. Caetera videamus. Bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tanquam generalia vellet intelligi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album, calidum, dulce; ad malum autem, infirmitas, egestas, nigrum, frigidum, amarum: quam imperite et inconsiderate, videat qui potuerit. Ego autem ne homini calumniari puter, nihil objicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro, sanitate atque infirmitate . Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uva, omnisque oliva nigrescendo dulcescit, id est, mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? Non ergo haec objicio, quae forte non cautus, aut pro quibuslibet contrariis potius, quam pro bonis et malis commemoravit: praesertim quia ignem gentis tenebrarum nunquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem ejus utique malum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal