- Tabla de Contenidos
CAPUT XXIII.
Jam vero illud, quod de vinea quam plantavit, inebriatus Noe, nudatus est in domo sua (Ibid., 20-23); cui non appareat Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus, Judaeis scandalum, Gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Judaeis et Gentibus tanquam Sem et Japheth, Dei virtus et Dei Sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est, quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 23-25). Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae atque transactae dominicae passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum, ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in Gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum est, et quodam modo publicatum. quod erat in Prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?