- Tabla de Contenidos
CAPUT XXII.
Quid deinde sibi velit, Deo loquente ad Noe et tanquam rursus ab exordio, quia multis modis eadem significari oportebat, figuram Ecclesiae commendante, quod progenies ejus benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia: sicut in illo disco Petro dicitur, Macta et manduca (Act. X 13). Quod ejecto sanguine jubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus (Gen. IX, 1-17), qui nunquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus divinis Scripturis tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores hujus solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem, cujusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.