- Tabla de Contenidos
CAPUT XXI.
Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum, et tanquam revelatur quod erat absconditum sacramentum. Cur vigesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra (Gen. VIII, 13, 14), tanquam finita esset jam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca conjuncti exeant, qui disjuncti intraverant. Sic enim dictum erat, quod intraverit in arcam Noe et filii ejus, et uxor ejus et uxores filiorum ejus (Id. VII, 7): seorsum viri, seorsum feminae commemoratae sunt. In hoc enim tempore hujus sacramenti, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Exeunt autem Noe et uxor ejus, et filii ejus et uxores filiorum ejus (Gen. VIII, 18), nunc conjuncte commemorati masculi et feminae: quia in fine saeculi atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in sacrificio nisi munda (Ibid., 20).