CAPUT XX.

Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus; significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam. id est, praeter Ecclesiam Baptismus occidit, seduci  et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie reversa est; ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam, operationem spiritualem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, reversa non est (Gen. VIII, 6-12); significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit; sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal