CAPUT XIX.

Et quod vigesimus et septimus dies mensis commemoratur; ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est; quodam modo conquadratos trinitas perficit: in memoria, qua Deum recolimus; in intelligentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit (Id. VIII, 4, 14); ad illam septimam requiem significatio recurrit. Et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur: nam vigesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum; et rursus vigesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur: neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed jam ipsa re, omni ex parte, et spiritus et corporis perfecta immortalitatis salute renovatum, in aeternae vitae munus adsumit: quia ergo septima requies cum octava resurrectione conjungitur; et hoc in Sacramento regenerationis nostrae, id est, in Baptismo, altum profundumque mysterium est. Quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium (Id. VII, 20): id est, hoc Sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo conjuncti, quindecim fiunt. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem Baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal