CAPUT XVIII.

Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam esset  ingressus (Gen. V, 31, VII, 6), unde intelligitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur, in manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quiquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal