- Tabla de Contenidos
CAPUT XVII.
Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter Ecclesiae societatem, aqua Baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit (Id. VII, 17-23); quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis Legis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur; decem quippe quater ducta, quadraginta fiunt; sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive, quod ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento Baptismi coelestis abluitur.