CAPUT XVI.

Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur . Unde dicit in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). Quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per Sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur (Gen. VI, 16): sicut ex omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium; vel tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. Et non est ista varietas: quia omnia et in omnibus Christus est, tanquam nos in uno cubito desuper coelesti unitate consummans.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal